carmina libraria Luca Pacioli, summa de arithmetica geometria

Testo base di riferimento: Venetiis, Paganinus de Paganinis, 1494


Fratris Pompilii epigramma ad lectorem

 

Quae fuerant mediis carie consumpta latebris

      Restituit Lucas lector amice tibi

Moenia si lapides quot habent erecta sub auras

      Aut ubi Phoebeos temperet annus equos;

5

Et quae ceruleas ducat te stella per undas

      Et quae declivo corpore signa cadant;

Linea, quid corpus, quid circus et angulus omnis;

      Quae sit Apellea picta tabella manu;

Vltima quae terris regio, quas fluctibus urbes

10

      Extremus gelidis aluat oceanus.

Tempore seu certo concordem emittere vocem,

      Natura mores discere seu cupies;

Demere seu numeros numeris sive addere tentas

      Sollicitum medio seu iuvat esse foro;

15

Hunc eme quicquid erit liber hic conducet agenti;

      Quod non dant plures hic feret unus opem